viernes, 4 de noviembre de 2016

De acroasibus illis apud Institutum c.n.Paidea habitis


Salvi sitis salvaeque amici amicaeque dulcissimi lingua omnibus quibus Latina cordi est!

Multa per negotia multaque per ea quibus quin assidue scripserimus impediti sumus rursus ad vos venio illud in calamo ferens, novas enim nos comportare imagines easque mirificas illis de acroasibus a magistris magistrabusque Americanis maxima pars nuper habitis. 

Quibus autem imaginibus Novo Eboraco in oppido apud Institutum illud cui nomen PAIDEIA exceptis iam id bene consideranti luce clarius patet, doctrinam humanitatemque plurimam ita apud tales exstare doctores, quam iucunditati salique multo nescio qua oportunissima ratione miscere valeant. Qua enim de re si modo nexum presseritis mihi esse conventuros sincerissime vos credo. 

Gratulandumst maximopere Instituto Paideiano! Atque vos, lectores suavissimi, ut valeatis curate! 
















De Aloisio Miraglia multa suae ipsius vitae inceptorumque per percontationem quandam narrante






De re publica litterarum deque humanitatis fundamentis