jueves, 8 de abril de 2010

De novissimis nonnullis...

Proximo Lunae die, die 12 huius mensis, ut bene scitis, Cursus noster ultimam celebrabit sessionem, cui Emmanuel Seoane, vir egregius magister qui linguae Graecae maximam dat operam idemque hodiernus nostrae Societatis Hispanae Studiorum Classicorum secretarius causa Cursus ex officio claudendi intererit.

Cuius enim sessionis argumentum maximam partem de novis eis, quae VI Itineribus ad Cultum Classicum proxime Emeritae habendis tracta necnon disputata ipse particeps reportaverim versabitur, additis documentis illis, sive chartaceis sive electronicis, ad vos tradendis hac adhibita occasione collectis.

Quorum Itinerum ergo en argumentum primigenium et calendarium:



Dolendum valde, quod hoc tempore solus Emeritam adibo...! Spero fore insequentibus annis nonnulli alii, idemque Legionenses, convenire possint.

domingo, 7 de marzo de 2010

De imaginibus nonnullis

Ecce imagines nonnullas ad quartam Cursus sessionem pertinentes, quibus pars eius diei continetur postrema. Multis earum mendis praetermissis ignotisque, vobis placeant valde cupimus.



sábado, 13 de febrero de 2010

De duabus postremis Cursus sessionibus


Diebus Lunae primo necnon octavo mensis Februarii superioribus sessiones singulae celebratae sunt, quas sodales sueti participaverunt, addito nonnullo alio primum adhuc convenienti.

De quibus rebus? De scholis nostris, quomodo ipsi cottidie in eis versemur aliquantulum amplius tractare perreximus, iam mox ad alia nova nos contulimus: de humano enim corpore deque eius partibus formaque nonnulla diximus, unde recta ad indolem atque ingenium nostrum describendum (id quod alteram per totam sessionem proximam argumentum nobis sustinendum esse constat) statim transgessi sumus.


Superiore quoque sessione id quod nunquam adhuc fecerimus fecimus: rogatus cum essem a sodale quodam (qui proh dolor abesse a coetibus nostris varios per dies causa munere fungendi coactus est) ut sessiones habendas imaginibus exciperem, totam postremam excepi sessionem, quarum nonnullas hic monstro imagines, ceteras alias, easque visificas vivasque, id est, motu praeditas, mox inserere me conaturum promitto.

Et quid in proxima tractandum? De domo enim nostra deque familia quoque describenda, qua scilicet in urbe, qua in eius parte, quo in aedificio habitemus, qualibus quotque e membris gens nostra constet, qualem speciem domus nostra eiusque variae partes praebeat, alia simillima tractanda nobis putamus, illo autem sane comperto necnon servando, quod moderator tacere, participes autem magis ampliusque quam adhuc fecerunt colloqui debent..!

Gaudio permulto nobis aliquot novos sodales erit numerare, qui sessiones nostras futuras participare vellent . Nolite non venire...! Favete enim linguis: Latine usurpandum...!

viernes, 29 de enero de 2010

De altera CVRSVS sessione

Die 25 huius mensis, die scilicet Lunae, secunda nostri cursus sessio fuit, quam varii sodales participaverunt: Carmen, Maria Iesus, Pilar, Gilda, Carmen, Marcus Antonius, Petrus egometque Ansgarius adfuimus.

De argumento tractato si quis roget en: primum omnium de certo definitoque calendario nostro, quod iam e Lunae diebus singulis in novenis septimanis adhibitis prosequentibusque usque ad finem mensis Martii prorsus constabit; de instrumentis auxiliisque nobis ad cursum persequendum adhibendis; de itinere Legionem Aloisio Miraglia faciendo, quod iam ad diem undecimum mensis Martii ipso Miraglia admonente suadenteque locavimus et constituimus; de argumento ad superiorem sessionem quod attinet recensendo.

Et quid amplius? Iam enim novam provinciam explorare conati sumus: de vita scholari, quo enim pacto fingere mente nostra possimus actiones sive imperata ea, quibus nos in scholis qui plerumque versamur, frequentius uti solemus. Quod non sine multis imaginibus iuvati fecimus, id quod periucundum amoenisimumque fieri solet. Adde etiam illud, quod postrema in parte sessionis imaginibus aliquot ducibus eis, quas e pellicula notissima illa cui titulus "De mortuorum poetarum sodalitate" deprompserimus, eas sive commemorare sive agere, totasque enim Latine ex tempore conversas et prolatas, temptavimus tali modo ut, tempore deficiente, multum adhuc laboris perficiendum in proximum diem restaret...

Convoco enim vos omnes, sodales comitesque nostros, ad novam sessionem, quam die Lunae primo mensis Februarii Deo iuvante celebrabimus. Stilos acuite, tabulas parate, animos advertite: Latinum usurpandum est!

sábado, 23 de enero de 2010

De prima CVRSVS sessione habita

Salvete omnes amici sodales participes comitatesque qui estis!

Iam CVRSVS noster initium cepit, neque infauste, ut opinor...! Octo enim participes adhuc computantur, alii autem exspectantur. Adde illud, quod nonnulli sunt qui non tam bene aut diem meminissent aut eis hora tam apta conveniendo evaderet, eo quo fit ut verisimiliter novi sodales progredientibus diebus nobis addantur.

Et quid de nobis? Maximo gaudio Rodericum nostrum, is qui Societati Latinae Vallisoletanae praeest eamque moderatur excepimus, cuius linguae Latinae peritia multum omnes nos iuvit.

Quod ad curriculum cursus attinet, primam sessionem ad eius rationem, quomodo enim tempora eius dividenda, auxillis subsidiisque utendis, cetera alia adhibenda, explanandam dicavimus, denique autem formulas rationesque salutandi valedicendique tractavimus tali animo adhibito ut numquam melius ampliusque...

Proximam enim sessionem vobis omnibus iam nuntio die 25, Lunae scilicet die, hora locoque suetis habendam.

Veniatis! Loquamini! Valeatis quam optime!