martes, 26 de mayo de 2015

De scholis Latinis apud Museum Legionense agitatis

Cum anno praeterito brevem edidissem relationem eius quam una cum discipulis discipulabusque ad Museum Legionense visendum feci excursionem, ecce novam hodie praebeo lustrationem Musei. 

Quae hac occasione non lapides Romanos, quibus nostrum abundat Museum eisque maioris dignitatis momentique, incubuit, sed opus autem musivum aliaque simillima Romana vestigia quibus villa quaedam rustica in oppidulo Quintana del Marco sita eademque fere tota iniuria temporis malignitateque hominum deleta ornabatur petivimus. 



Eo autem consilio eaque mente visitationem fecimus, ut discipuli inter explorandum Museum  interque eorum vestigiorum notitiam accipiendam linguam exercerent Latinam eiusque rationes grammaticas usu exercitationeque facilius commodius fusius et cognoscere et adhibere valeant. Idque iuxta illam sententiam fecimus: quilibet enim Latine quicquam dictum auscultaverit melius id recognoscet intelleget memoriam mandabit.

viernes, 1 de mayo de 2015

De conventu Matritensi mense Augusto proximo celebrando

Salvi sitis salvaeque amici sodalesque omnes!

Quid hodie novi? Intentionem enim brevissimum temporis spatium vestram huc vertatis volo illud considerantes, plurimos apud nos qui linguam Latinam eamque vivam vitalemque exercere velint exstare. Quis ergo negabit? 

Atqui illud plerumque nobis contingere constat, occasiones enim facultatesque sermones Latinos  quoslibet serendi raras immo nullas apud nos offerri quae videantur. 

Hac enim de causa maioris esse credamus momenti inceptum vobis omnibus nuntiandum divulgandumque, cuius praeconium infra aspici potest:


  Caelum nuntium 2015



Qua de conventus futuri materie, ut ita dicam, sive natura notitiam habemus certissimam eam, quam his vobis illustro imaginibus. 
Oportet enim sciatis Georgium illum Tarrega, professorem linguae Latinae apud Valentinam Vniversitatem, cum XI Itineribus Cultus Classici eisque Sexi Firmi Iulii mense Aprili ineunte celebratis intefuisset, a eius conventus moderatoribus rogatum, brevem habuisse acroasim, qua et scopum et rationes huius Cursus Aestivi Latinitatis Vivae Matritensis habendas aperuit explanavitque idque, ut solet, dissertissime soloque Latino sermone adhibito.




Quid aliud? Unum autem tantum restat, ut Latinitatis amore ardentes cum sitis, nomina detis vestra atque Matritum et praelectiones auscultandi et colloquia Latina constituendi perplurima  studiosi advoletis! Quibus enim de rebus pretium multum, ut verbis Georgii postremis utar, operae fore ei qui iam annis superioribus cursus participarunt declarant testes.

Valete omnes pancratice!