jueves, 17 de julio de 2014

De Certaminis illius Ciceronianis postrema editione a Laura discipula descripta

Quid? Ecquid forte, dulcissimi rerum, de Ciceroniano illo Certamine evulgandum audistis...? Quod enim si nonnumquam vobis contigerit, illud pro comperto est nobis habendum, nihil aliud nisi rem eximiam esse lautissimamque eam vos esse iudicaturos...

Quod ad eius Certaminis postremam attinet editionem, ecce Laura González Gallardo, discipula quae e Legione oppido in excultissimam hoc anno descenderit palaestram illam, itinere Italico iam absoluto atque frequentissimam memoriarum copiam tenens memoria, brevissimum harum rerum componere compendium bene voluit, quo summa horum dierum eorumque quae narranda praecipua existimaverit conscribenda destinavit.



Quod enim compendium si vobis lectum iam habueritis, illud luce clarius ante oculos apparebit vestros, discipulos enim nostros ex Hispania oriundos, brevissimo temporis spatio eis linguae Latinae ediscendae dato, ita eius rei peritiores evasisse, ut loci Ciceroniani cuiusdam conversionem optimam atque probationem et commentarios ipsa Latina lingua nonnulli cum composuissent, nimirum laudibus multis a iudicibus esse laudatos. 

Quod vero de Alphonso Zúnica illo discipulo speciatim notandum est, qui quidem, nullum umquam curriculum scholasticum Latinum in lyceo aut colegio privato secutus, immo quattuor tantum per menses apud Accademiam Vivarium Novum Latinis rudimentis edoctus continuatumque sermonem Latinum a diluculo usque ad noctem una cum amicis sodalisque serens, tantam suo Marte Latinae linguae doctrinam usumque est assecutus, qui disertissime Latine loqui et scribere septendecim annos natus valeat, unde primus post hominum historiam apud Hispanos discipulos quintum Certaminis praemium reportaverit...!

Quibus enim de rebus apud Arpinum hoc anno eventis proxima narratione, quam conscribendam nos promittimus, fusius latiusque Deo volente sumus narraturi.


Valeatis quam optime omnes atque in proximum!

Scribebam Castellone in oppido.