viernes, 21 de agosto de 2015

De acroase ad Simiam illam Heidelbergensem


Salvete amici sodalesque!

Venio rursus ad vos idemque haud solus asperque, immo Simia illa Heidelbergensi comitatus idque eo modo quo nihil latius! Quid enim amabilius dulciusve Simia ea, mente ingenioque Michaelis ab Albrecht aliquando ficta, cuius ope virtuteque aerumnae omnes cruciatusque, quibus miseri mortales dum nostram agimus quotidianam vitam exagitari necnon excruciari solemus, et dissolvi et dissipari videantur...?




Quae enim fabula Romanensis, brevissima cum sit, adeo humanam attingit naturam indolemque, coloribus ita vividis hominum animam depingit, festivitatem quandam mordacitatemque teneritati dulcissimae immixtas adhibet, ea gaudet Latinitate, quae haud iniure immo omni gratia meritoque e Valahfridi illius Stroh labris eas aliquando extulerit laudes: Non igitur legistis L. Simii Liberatoris commentarios, opus divinum Michaelis ab Albrecht, grammatici non solum optimi, sed etiam poetae illustrissimi?"

  



Illud autem unum est attendendum, ut hoc pulcherrimum opus vobis commendem legendum. Quod non sine multum usus iucunditatisque feceritis. 

Atque iam, lectores candidi, in proximum valete pancratice!