miércoles, 8 de julio de 2015

Valahfridus ille Stroh quadam in percontatione nonnulla de sua ipsius vita multaque de Latinitate aperiens

Hac taeniola sive pellicula tibi, lector carissime, conspecturo eae continentur rationes sententiaeque, quas haud minimi esse momenti revera credimus:

Qua enim percontatione, quae per fere triginta producitur minuta, Valahfridus ille Stroh, professor iam rude donatus ex Universitate Monacensi idemque adamator Latinitatis  et cultus humanitatisque classicae defensor indefessus eis linguae Latinae naturam eiusque post hominum historiam vicissitudines habitas est commentatus rationibus, quibus sive magister sive discipulus sive studiosus quilibet operam suam Latinitati modo dans modo daturus doctrinam experientiae rerum commixtam depromere valeat, idque mirum in modum!



Quibus de argumentis, ea ad homines in humanitatem informandos necnon ad ipsius humanitatis nostra aetate momentum pertinentia, quis tam rudis haec qui despiciat? At quid de scholasticis rationibus a tanto professore commendatis, quibus adhibitis et magistri et discipuli suavius facilius commodius iucundius ad linguae Latinae doctrinam et usum pervenire possint dicendum sit? 

Quae omnia sale, quo multo semper Valahfridus ille alloquens uti solet, adspersa tibi conspicienda atque sedulo adtendenda, lector suavissime, commendamus.

Valeas in proximum!

sábado, 13 de junio de 2015

De scholis Latinis apud Sedem ad Legionem urbem Romanam interpretandam

Cum septimana proxima exuente Sedem Legionensem ad Urbem nostram, quae ut bene est omnibus notum originem trahit Romanam, interpretandam viserimus, ecce imagines quasdam quibus notitias eius lustrationis temporumque quibus milites Romani hoc Imperii in loco militarunt memoriae mandemus.






Valete omnes in proximum!

jueves, 11 de junio de 2015

De scholis Latinis apud Institutum Biblicum et Orientale

Salvi salvaeque sitis, dulcissimi qui ad nos pervenistis lectores!

Cum mense Maio iam exeunte fere ad scholastici cursus pervenerimus finem, non alienum esse videretur si quid earum quas apud Institutum Biblicum et Orientale praelectiones hoc anno exagitavimus in lucem ederemus.


Ecce ergo schola postrema, quam totam villae Romanae describendae dicavimus.






Cui alias de Familiae Romanae capitulo VII tractantes brevissimas addimus imagines...